Latin
487
Bacon, Silva silvarum 487
Unproofread scanNot analysed yet
Causa est quia vinum intrat partem saccari vino immersam simplici infusione aut dispersione, sed pars extans fodicante suctione subruitur: cum spongiosa corpora aërem expellant, &liquorem attrahant contiguum; quod spongiae docent parte aquis superextante. Operae pretium fuerit inquirere, quî infusiones fiant accuratiores ope attractionis. Experimentum unicum spectans calorem subterraneum. 885. Aqua in puteis hieme magis calet quam aestate, ut &aër in cavernis. Causa, quia in partibus terrae non interioribus seu superficiem propioribus, quidam caloris gradus ess (ut ostendunt venae sulphureae, &c. )quem arctius conclusum hiems intendit, aestas perpirando relaxatum imminuit. Experimentum unicum spectans volatum per aërem. 886. Narratum Scriptoribus, Leucadienses ex superstitione hominem ex alta rupe in mare dedisse praecipitem, circumligati ei ad magnam distantiam multis magnisque avibus, &affixis corpori diversis pennis allevando lapsui expansis. Multae profecto volueres fortioribus invehuntur alis (ut milvi, &similes) quibus in volatu etiam grande onus sustineant. Pennae aequaliter dispositae, neque ut hient, in latitudinem expansae, non exiguo etiam ponderi pares, sit modo in aequilibrio positum, neque altrinsecus inclinatum.