Latin
49
Bacon, Silva silvarum 49-2
Unproofread scanNot analysed yet
Ad haec respondit, non sine caussa certe, institutionem illam excellentem, festi familiae, laudas. Quin &experientia apud nos comprobatum est, familias illas, quae ex festi illius benedictione participarunt, mirifice postea semper floruisse. Verum arrige aures modo, &narrabo tibi quod scio. Intelliges sub sole vix reperiri gentem ullam tam castam, quam haec de Bensalem: nec ab omni labe, &pollutione adeo puram. Virginem mundi plane dixerim. Memini me legisse, in uno ex libris vestris Europaeis, de sancto inter vos Eremita, qui spiritum fornicationis videre cupiit, atque parvum, deformem, &turpem aethiopem illico ei apparuisse: quod si spiritum castitatis Bensalem videre expetisset, proculdubio in forma Cherub alicujus pulchri &gloriosi, ei apparuisset. Nihil enim inter mortales pulchrum, aut admiratione dignum, prae gentis istius animis castissimis. Quamobrem, notum tibi velim, nulla inter eos esse lupanaria prostibula nulla, nullas meretrices conductitias, neque aliquid hujusmodi. Imo, non sine detestatione quadam mirantur, vos in Europa talia tolerare.