Latin
48
Bacon, Silva silvarum 48-2
Unproofread scanNot analysed yet
Nam cum Judaei alii, nomen Christi odio habeant, atque adversus populum, inter quem degunt, secretam &inveteratam malibGooglè Dd 6 tiam foveant, hi contra, Servatori nostro, attributa plurima sublimia reddunt, nationem autem Bensalem amant impensissime. Sane vir iste, de quo loquor, confiteri semper solebat, Christum natum fuisse ex virgine, atque homine mero majorem extitisse: tum narrare solebat, quod Deus eum Seraphim, qui Thronum suum stipant, praefecit: vocabat eum etiam quandoque viam lacteam, quandoque Eliam Messiae, &aliis compluribus nominibus magnis eum insigniebat. Quae omnia, licet divina Christi majestate longe inferiora sint, à stilo tamen Judaeorum caeterorum multum differunt. Regionis autem Bensalem laudandae, idem nullum faciebat finem: quin &credi voluit, ex traditione quorundam Judaeorum illic degentium, populum Bensalem, ex stirpe Abrahami, per alium filium, quem Nachoram vocat, fuisse: quin &Mosem, per secretam quandam Cabalam, leges illas, quibus populus de Bensalem hodie utitur, condidisse: atque in adventu Messiae, cum consessurus sit Hierosolymis, in throno suo, regem Bensalem ad pedes ejus sessurum; caeteris regibus ad distantiam longam amotis. Veruntamen, somnia ista Judaica si seponas, vir fuit admodum prudens, &doctus, &consilii profundi; quique legum &consuetudinum gentis illius Bensalem perquam gnarus extitit. Inter sermones alios die quodam, forte dixeram, me relatione illa, quam è quibusdam ex nostris acceperam, circa consuetudinem illorum, in celebrando festo quod vocant, familiae, magnopere delectatum esse; neque enim videbar mihi, unquam de solennitate aliqua inaudivisse, in qua natura tam insigniter praesideret. Quoniam vero familiarum propagatio, ex nuptiali copula procedit, cupiebam aliquid ex eo rescire, tum circa leges &consuetudines ipsorum circa nuptias; tum denique utrum polygamia inter illos interdiceretur? Quandoquidem nationes, quae subditorum propagationi tantopere studerent, polygamiam plerumque tolerarent.