Latin
492
Bacon, Silva silvarum 492
Unproofread scanNot analysed yet
Observa deinde, quo tempore semina luna crescente consita, ad quam altitudinem progerminent, &quomodo differant ab iis decrescente Luna consitis. 894. Verisimile est, cerebrum homini per plenilunium humoribus magis turgere. Unde illis humidiore cerebro &strenuis potoribus conducit excipere fumum ligni aloes, rosmarini, thuris, &c. circa plenilunii tempus. Probabilitatis quoque speciem habet, humores in corpore humano, Lunae aemulos, augescere &decrescere; ut non inutilis futura sit potio medica die uno aut altero post plenilunium; quia tum temporis humores tam cito non turgescunt. 895. Quod ad excitationem motus in spiritibus, notandum. quod sepes, herbae, capilli, &c. melius excrescant, Lunae beneficio id fieri, excitante spiritus, &conferre huc incrementum humoris. Sed de spiritibus in particulari, magna datur instantia in Lunaticis. 896. Possunt &alia effecta, non passim obvia, ad Lunae influentias referri, sed nondum hic se probavit observantium diligentia. Posset fieri (sed casus in eventu est) ut septentrionali vento aut Cauro spirante per plenilunium frigus intendatur; &Austri flatus vel Africi aërem aliquamdiu inclinet ad calorem &pluviam. Quod notandum. 897.