Latin
493
Bacon, Silva silvarum 493
Unproofread scanNot analysed yet
Neque abnuerim, infantes &pullos in lucem editos tempore plenilunii, validiores &majores esse iis, qui nati declinante Luna. De illis per plenilunium conceptis idem putc tatuendum; ut agriculturae pars sit non contemnenda, si arietes &tauri coeunt paulo ante plenilunium, ova quoque eodem plenilunii tempore excludi felicius. Plurima sunt istius generis, quae ad experimenta possent traduci. Observetur, an magna tonitrua &terrae motus plenilunium plerunque non causetur. Experimentum unicum spectans acetum. 898. Mutatio vini in acetum putrefactio quaedam; est &in aceto parando solent vasa vino repleta exponi Soli Meridionali; qui provocando discutit oleosos magis spiritus, relinquitque magis acidos &austeros. Vinum etiam combustum magis austerum &astringens est vino non combusto. Ferunt, citram potum ex succo pomorum, in navigationibus sub linea maturescere, cum vinum &cerevisia acescit. Omphacii quoque orcula per aestatem Soli exponenda, instar aceti, ut edoceamur num maturescat &dulcescat. Experimentum unicum spectans animalia quae totam hiemem dormitant. 899. Varia sunt animalia, quibus tota dormitur hiems, ursus, erinaceus, glis, apis, &c.