Latin
496
Bacon, Silva silvarum 496
Unproofread scanNot analysed yet
Ethnicorum sententiam, qua statuunt, in magnis Mundi mutationibus perfecta animalia primo ex concretione extitisse, ut ranae, vermes, muscae, nunc producuntur, vanam esse constat. Tale vero quid si admittatur, ut ex sensuum consultis judicium feratur, revocandum pristinum chaos est, &rudis indigestaque coeli ac terrae moles. Ordinata enim semel mundi compages illud non permittit, ulla vel declinatione à statutis semel legibus, vel fortuitos concursus moliente casu. Finis Centuriae Nonae Historia Naturalis. FRAN