Latin
ATVRALIS
Bacon, Silva silvarum 497
Unproofread scanNot analysed yet
ATVRALIS HISTORIAE CENTURIA DECIMA. Experimenta varia spectantia transmissionem &influxum immateriatarum virtutum &vim imaginationis. Hilosophia Pythagorae dementata supersti tionibus genuit illud imaginationis monle strum, quod Platonis aliorumque schola postmodum enutriit; mundum scilicet essi unum, integrum &perfectum animal vi ta praditum; adeo ut Apollonius Thyanaus, ex Pytha goricorum tripode propheta, affirmaret, fluxum &refluxum maris esse respirationem mundi, haurientis aquan instar halitus, eamque rursus egerentis. Pergunt, &isti effato superstruunt: si mundus vivat, habet animam è spiritum, qui ex ipsorum sententia est, vocaturque spiritus mundi. Neque hoc vocabulo Deum notant (quamquam non ignoia ipsis Deitas) sed animam duntaxat, atque essentialem mundi formam. Hoc posito fundament confingere ipsis liceret, quicquid obtruderet speciosus error. In animantibus enim, etiam vasta molis (Ex. gr. in baana) sensus &affectus cujustibet partis corporis in instanti per universum corpus diffunditur. Neque aliud in sinuatum volebant illâ commenti insaniâ, quam magica operationes evincere quamlibet loci distantiam, neque harere ad materia non praestructae deliquium; sed quod (Ex gr.