Latin
ATVRALIS
Bacon, Silva silvarum 498
Unproofread scanNot analysed yet
)Europa rei in China gestae sensum ingereret, effectumque produci posset sine &contra quam pateretur materia, nulla angelorum aut spirituum ope, sed sola quam naturae consensus parit, unitate. Fuerunt, quibus non huc usque tantum error illuderet, sed ulterius de relto tramite rationis palantes ageret, dum sic statuunt; si spiritus in homine (quem microcosmum vocant) commodam facturus impressionem influat in spiritum mundi, vim &efficaciam imaginationis, &firmam persuasionem, natura dominari posse. Paracelsus enim &ignobiles aliquot magiae authores imaginationi exaltata tribuunt virtutem fidei miraculosa. Vasta illa atque ex putidis ineptiis conflata nugacitas plurimos amavili afflavit insania. Nos vero per Dei vestigia operibus impressa constanter incedentes, neque à sensu devii, qui est lucerna Dei atque hac spiraculum hominus) sobrie &severe inquiremus an natura usquam patiatur ejusmodi transmissunem &immateriatae virtutis influxum; qua vis imaginationis, sive in corpus unde ipsa oritur, sive in alind. Labor profecto non dispar Herculeis molestiis in expurgando Augiae stabulo, ut natura sui juris &repurgata superstitiosis ac magicis observationibus consistat; si non qum applausu excipiendus, certe non omnino damnandus erit. Et quamquam in hanc materiam excurrendo passim dabitur occasio, jam tamen aperire libet ad alia introitum. Experimenta varia monitaria spectantia transmissionem spirituum &vim imaginationis. 901. Monendi sunt homines, ne fidem detrahant operationibus ex transmissione spirituum, &vi imaginationis, quiaeventus quandoque fallit. Ut enim contagio de corpore in corpus transfusa (ut in peste, &c.