Latin
ATVRALIS
Bacon, Silva silvarum 503
Unproofread scanNot analysed yet
Sed attractionem ambrae &gaatis, aliorumque electricorum, attractionem in auro spiritus Mercurii vivi ad distantiam, caloris itidem, &ignis ad naphtham, quarundam herbarum ad aquam, eminus licet, aliasque varias dabimus non hoc titulo, sed illo de attractione in genere 907. Quarta, emissio spirituum &virtutis immateriatae in iis, quae operantur ex universali configuratione &sympathia mundi, non ex formis aut coelestium effluviis (ut vae &docetur &discitur) sed ex primitiva materiae natura &seminum genitalium. Talis est (ut supponimus) operatio magnetis, ex consensu cum globo terrae. Hujus generis est motus gravitatis, ex consensu itidem corporum densorum cum eodem terrae globo; dispositio quoque corporum ad rotationem, &particulariter ab Orientè in Occidentem. Sic concipimus magnum fluxum &refluxum maris, ex consensu universi, ut partem diurni motus. Immateriatae virtutis haec, qua ab aliis distinguitur, proprietas est, quod ad nullam medii diversitatem tardata resistet, pervio ubique transitu; sed determinata activitatis sphaera. De his passim agemus prout in varios spargenda titulos in occursum se dabunt. 908.