Latin
ATVRALIS
Bacon, Silva silvarum 504
Unproofread scanNot analysed yet
Quinta, emissio spirituum, huic praecipue loco delecta materies; nempe operatio spirituum animi humani in alios spiritus; quae duplex, affectionum, si concitatiores sint; &imaginationis, si valida. Sed facit illarum nexus arctior, ut in simultaneae tractationis operam veniant. Cum enim malignus invidi oculus, aut amore accensus, aliorum inficit spiritus, conjungitur affectio &imaginatio. 909. Sexta, influxus corporum coelestium, praeter duos manifestos, calorem &lucem. Sed de hisce, ubi de corporibus coelestibus &motibus. 910. Septima, operationes Sympathiae, quam naturalis Magiae scriptores in artis formam redigunt. Exercentur autem sic, si superinducenda virtus aut dispositio in personam, sumes corpus animatum, eminenti illa virtute &perfectioris gradus. Seligendae ejus partes, quibus haec virtus propria, &eo tempore cum in actu est, applicandaeque parti in homine, quae praecipua hujus virtutis sedes. Ex. gr. Si fortitudo &audacia supra insitam excitanda, Leonis cor, dentem &palmam, aut galli cor, &calcar, immediate postquam illa animalia decertarunt, circumfer applicata cordi aut carpio. Hasce similesve sympathias hoc titulo exequemur. 911. Octava &ultima est emissio immaDigitized by Googli ria teriatae virtutis, cujus exempla proponere religio esset (tam prodigiosa nobis res videtur) nisi plurimorum fidem &assensum impetrasset, &mihi velut ex dictae legis severitate, sumpsissem accurati examinis partes, nihil admittendo aut rejiciendo, cujus non excussa penitus foret probabilitas.