Latin
ATVRALIS
Bacon, Silva silvarum 507
Unproofread scanNot analysed yet
Atque artificiosa aëris contagio tanto est periculosior in Comitiis, quanto exundantior tunc populi halitus magis facit ad recipiendam infectionem. Expedit igitur loca publica istius malignitatis suspecta, suffitu purgare ante conventum. 916. Odorum veneficia in singulares homines, hauriuntur ex manicis odoratis &similibus; neque à vero alienum videtur, venenum praesentaneum admisceri odoribus suavibus, ut citius receptum noceat. Pestem quoque excitavit januarum, rimarum, aliorumque inunctio, non tam ex contactu, quam quod homini in more positum, si quid humidi adhaerescat digitis, naso illud admovere. Moneri se patientur, apud quos ea inolevit consuetudo, ut praecaveant. Interim consultum judicamus saluti nostrae, vel ex eo quod pestilens ufiinficiendi aëris apparatus secum trahit discrimen vitae eorum, qui huc studium conferunt. Sed quid si antidotis se muniant? nemini securo esse licebit. 917. Magnam pestis luem alibi ediderunt putrefacta cicadarum &locustarum examina in acervum congesta. 918. Saepius eructant fodinae vapores mortiferos, seu suffocatio sit, seu venenata mineralis natura. Qui occupantur expurgandis metallis aliisque circa illa operationibus, illis cerebrum laedunt &stupefaciunt vapores metallici.