Latin
ATVRALIS
Bacon, Silva silvarum 508
Unproofread scanNot analysed yet
Notatum est, spiritum Mercurii vivi petere continuo cranium, dentes &ossa: adeo ut aurifices contenta in ore auri particula attractum colligant Mercurii spiritum, aurumque postea contraxisse alborem deprehendatur. Lacus &putei, ut avernus, volucres supervolantes pestiferis exhalationibus enecare dicuntur aut homines diutius adstantes. 919. Vapor carbonum ex ligno atque ex carbone fossili conclusus multos perdidit, qui vel hoc nomine periculosior est, quod nullus foetor cautionis admoneat, sed latenter subrepentem languorem, nullo manifesto suffocationis indicio in mortem continuet. Belgae in Nova Zembla hibernantes, cum struendo foco lignum deficeret, ignem excitarunt ex carbone fossili qui ad manum, magno prius focillandi subsidio; sed quod mox, ubi paululum assedissent, ipsorum incommodo vertebatur. Orto enim inter eos silentio &velut sermonis taedio, quidam infirmior animi deliquium passus est. Haerebant alii quid rei esset, apertaque janua cum aëri ingressum praebuissent, vitae consuluerunt. Effectum proculdupio inspissati aëris, &sic halitus &spirituum. Idem experieris si in loco recens incrustato focum struas; eventus Imperatoris Joviniani morte nobilitatus. 20.