Latin
ATVRALIS
Bacon, Silva silvarum 512
Unproofread scanNot analysed yet
Adde quod complura sunt, quae per se melius exhalant, quam igni admota, ut nigella Romana, semen melanthium, amomum, &c. 930. Duo sunt, quae intra corpus sumpta, refrigerant, spiritusque condensant, &author essem ut idem tentetur per vapores externos; alterum est nitrum, dissolvendum (ex mea sententia) in vino malvatico aut Graeco, ut emanans odor vini captetur; &majoris efficaciae si expetatur, infundendum sartagini probe excalefactae, ut aqua rosacea &acetum solet. Alterum aqua destillata ex papavere sylvestri, miscenda (ex meo conceptu) cum media parte aquae rosaceae; &sumenda additis garyophyllis in ignitabulo suffitorio. simile quid tentandum per aquam destillatam ex floribus croci. 931. Odor moschi, ambrae, zibethae, Veneris stimulos excitare creditur, refocillando &provocando spiritus. 932. Thus &nidorosi odores (quales sacrificiis adhiberi solent) dicuntur intoxicare cerebrum &homines reddere devotos, indundo moestitiae speciem, &contristationem rituum, partim quoque excalefaciendo eosque extollendo. Inter Judaeos videmus, praecipuum Sanctuarii suffitum communi &vulgari usui fuisse abdicatum. 933.