Latin
ATVRALIS
Bacon, Silva silvarum 511
Unproofread scanNot analysed yet
Sed quia excolendis agris commoda &stata tempestas suis includitur spatiis, extra quae protrahi neget; captetur halitus terrae recens ligonibus versatae, aut assistatur fossoribus. Nobiles foeminae consulerent sibi optime si pulvinaribus stratis genua inflecterent, noxiasque herbas eradicarent. Sed invadenda esset temporis opportunitas, qualis esset principium veris priusquam terra vegetabilia producat. Et habendus quidem terrae suavissimo odore delectus. Neque abnuerim, etiam id fieri, ubi ros nonnihil evanuit, ne vapor nimis sit humidus. Novi virum Amplissimum longaevum, cui in lecto decumbenti mane gleba terrae pura offerri solebat, in quam inclinato aliquamdiu capite recumberet. Velim effodiendae terrae nonnihil quoque vini malvatici &Graeci infundi; ut ex terra &vino mixtis vapor spiritus magis recrearet. Cave tamen existimes Ethnicum esse sacrificium aut libationem terrae religiose praestitam. 929. Medicina praebet pastillos odoratorios aut pilas pulvere aromatico refertas ad catarrhos exsiccandos, cor corroborandum. &somnum conciliandum. Quamvis enim suffitui efficacia cedant, manibus tamen circumferre licet; cum fuffitus per intervalla adhibeantur.