Latin
ATVRALIS
Bacon, Silva silvarum 514
Unproofread scanNot analysed yet
Plerumque hunc usum praestantenporum planities gramine vestita, non ericets similibusve aspera, aut umbrae arborum, ut in nemoribus, &c. notant, arboreta ex lauro ercludere aërem pestilentem; unde salubritas aëris Antiocheni colligebatur. Sunt &terrae quae herbis odoratis virescunt injussis, ut quae terunt serpyllum vel thymum sylvestrem, &majoranam talem, pulegium, camomillum; &ubi albae veprium rosae haud aliter quam moschatae redolent, signa optime constituti aëris. 937. Consultum fuerit, intra aedes salubrem excitare aërem. Sed fieri id nequit, ubi loca aut sunt humilia, aut fenestris &januis plena; altero aërem comprimente nec refrigerio refocillante; altero inaequalem reddente; quod sanitati maxime adversatur. Fenestrae fornici (eleganter &ad pompam elaborando) ne propius admoveantur, sed humiles sint. Parietes lapidei insalubres; lignei plus ad sanitatem faciunt; sed imprimis lateritii. Quibusdam optime successit parietum crassities, creta lateribus interjecta, prohibendae evaporationi. Experimentum unicum spectans emissiones spiritalium specierum quae sensus afficiunt. 938. Hujusmodi emissiones (ut antediximus) in separatos &proprios digerendae titulos, hoc est, visibiles &audibiles, suum merentur tractatum singulae. Hic sufficiet generalia &utrisque communia adferre.