Latin
ATVRALIS
Bacon, Silva silvarum 515
Unproofread scanNot analysed yet
Primo videntur incorporeae. Secundo celeriter operantur. Tertio ad magnam distantiam vis earum exeritur. Quarto curiosa sunt varietate. Quinto, nihil efficiunt ut opus post se relinquant, sed merae sunt energiae. Operationes enim earum in speculis &locis echo gignentibus nihil in hisce corporibus mutant: verum eadem est actio cum primaria, sed repercussa. quantum ad fenestrarum motum ex concussione; aut rarefactionem aëris ex ingruente grandium sonorum vi, &calorem ex vitris comburentibus, potius sunt talia quae concomitantur species audibiles visibilesque, quam eorum effecta. Sexto, tenerae sunt debilisque naturae, cum duntaxat afficiant exilem tenuemque substantiam, qualis est spiritus animantium. Experimenta varia spectantia emissionem immateriatae virtutis ex animis &spiritibus hominum, sive per affectus, imaginationemve, sive alias impressiones. 939. Historiae memorant, pueros tenella aetate parentibus subtractos &expositos, si ignoti in conspectum parentum venissent, occulto eos gaudio aliave alteratione perfudisse. 940. Aegyptius Augur olim persuidere conabatur Antonio, ipsius genium (magnanimum alioquin &praefidentem) sub oculis Octaviani Caesaris ignobilem &velut degenerem esse, consultum fore ratus, subducere sequantum liceret, &fugere ejus conspectum.