Latin
ATVRALIS
Bacon, Silva silvarum 517
Unproofread scanNot analysed yet
944. Ex [a] affectu spiritus invalescere magisque reddi activos, certum est, &praesertim eo, qui spiritus in oculos propellit. Tales sunt duo, amor &invidia, quae vocatur oculus malus. Quantum ad amorem, ex Platonicis nonnulli eousque deveniunt, ut statuant spiritum amantis transimissum cum spiritibus amati occulto haerere nexu; qui desiderium regrediendi in corpus, ex quo excessit, fovet; unde sequitur appetitus ille contactus &conjunctionis in amantibus. Usus praeterea edocuit, aspectus, quos amor ciet, non esse fixos, sed subitas scintillationes &vibrationes oculorum. Invidia emittit malignos &venenatos spiritus, qui spiritum alterius haerescendo impetunt. magna quoque virtute est, si ex obliliquo intorqueat oculi ictum. Tempus, quod ictum &percussionem oculi invidi reddit validiorem &maxime noxium, notatur esse, cum gloriose triumphat, gaudiisque perfruitur, quem invidiae pestis suis destinat spiculis. Ratio est, quia tum maxime spiritus personae invisae a] Vide Exper. 722. invisae prodit exteriusque diffundiu in &cursum percussionis, quam intentat oculus invidentis. Unde compertum, homines post magnos triumphos male se habuisse per aliquot dies.