Latin
ATVRALIS
Bacon, Silva silvarum 518
Unproofread scanNot analysed yet
Opinio fascini duabus ex causis antiqua, est, ob excitationem amoris, &morbum ex invidia; soletque in oculis sedem habere unde defluit. Si tamen infectio est ex spiritu in spiritum, dubium non est, quin ex praesentia operetur, nec solum ex oculo; quamvis ex eo vehementius. 945. Aliquod etiam pudoris &timoris contagium est; fuga unius alios quoque in fugam inclinante; &transeunte in consortium pudore, qui alios suffudit, ex illius respectu. Explicare nunc aggredimur vires imaginationis in corpus alterius; quibus illa modis exaltata roboretur. Imaginationem intelligo, qua sit repraesentatio cogitationis individualis; estque triplex. Prima est conjuncta cum fide rei futurae: secunda cum memoria praeterita: tertia est praesentis, aut quasi praesentis, qua complector quicquid imaginatio confingit &animi gratia fabritat; ut si quis imaginetur talem hominem pontificis ornamentis indutum aut alatum. Eximo, &ab hoc tractatu sejungo illam ex fide futuri.