Latin
ATVRALIS
Bacon, Silva silvarum 522
Unproofread scanNot analysed yet
Tres enim modi sunt fidem muniendi: primo, experientia; secundo, ratio; tertio, authoritas, quae prae caeteris maximi est ponderis, cum fides ex ratione aut experientia vacillet. 947. Fides ex authoritate duplex est, in artem &artificem. Res ex fide in artem, per nosmet exerceri possunt: fides in artificem, dependet praestanda ab alio: ut si quis fidem habeat Astrologiae, &figuram prosperam inveniat; aut naturali magiae, &quod annulus tali cum sigillo, aut talis pars animantis gestata conducat, imaginationem suam corroborat. Sed fides in artificem multo magis est activa. Quicquid sit, omnis authoritas nasci debet ex seipso, conversa (ut dictum) aut in artem, aut in hominem: ubi illa derivatur in alium, ille ignarus non eruditus, aut phantasticus sit oportet. Tales plerumque sunt venesicae &superstitiosi, quorum fides doctoribus &traditionibus sic obstringitur, ut ratio aut crexperientia convincere nequeant. Unde magia plerumque pueros &juniores adhibet, quorum spiritibus facile tradux fides aut imaginatio imprimitur.