Latin
ATVRALIS
Bacon, Silva silvarum 523
Unproofread scanNot analysed yet
Jam vero corroborandae imaginationis triplex via est: authoritas, unde fides derivatur; rationes quibus excitetur confirmeturque imagmatio; &media quibus illa repetatur &renovetur. 948. De authoritate egimus: quod ad rationes imaginationem corroborantes &excitantes, in magia adhiberi solent (si in horum usu quicquam sit mere naturale) vestimenta, characteres, verba, sigilla, partes quaedam plantarum &animantium, lapides, horae certae, gestus &motus, thura, odores, consortium ex selectu, quod imaginationem intendit diaetae &praeparationes ad aliquod temporis spatium. Vocabula semper sunt aut barbara nihil significantia, ne imaginationem turbent; aut similitudines significantia, quae imaginationem fovere possunt. Atque haec tam usitatae ethnicis incantationes suppeditant, quam illae posterioribus temporibus. Admiscentur &voces ex sacris literis; ut fides, textus religiosi, &quae istius generis corroborare imaginationem possent; ut eadem de causa voces Hebraicae (quae lingua nobis habetur sancta &voces magis mysticae) saepius usurpentur. 949. Ad renovandam imaginatiorem tia haec illam exaltandi ratio) quae à Maga adhibentur, obvia sunt, ut imagines cereae &similia paulatim liquescentia, aut alia simosepulta, sensim putrescentia, &c. quoties enim imagines illae memoriae quasi praesentes sistuntur toties imaginationi occurrit effectus optatus.