Latin
528
Bacon, Silva silvarum 528
Unproofread scanNot analysed yet
Regula (si recte concipio) est, vim exerere praecipuam inlevissima, quaeque facillime moventur, ideoque prae caeteris in spiritus humanos, atque ibi in tales affectus qui non operose concitantur, ut in stimulando amore, libidine coërcenda. ubi dominatur imaginatio; Homine timore perculso, aut mentis vacillantis, &c. Strictius deducatur inquisitio per omnia quae hujus sunt generis. Possent haec tentari in plantis, idque diligenter; ut si cuipiam significes hanc vel illam arborem hoc anno emorituram, imperesque ut aliquo intermedio tempore inspectet quomodo vigeat. Quod ad res inanimatas, verum est, motus chartas lusorias miscendi, aut jactus aleae, esse levissimos. Stoliditas quoque est frequens admodum, ex quibusdam adstantibus augurari lusus fortunam minus ex voto. Tentetur &per annulum ex filo pendulum, qui intra vitrum contineatur; &praedicas alicui annulum toties nec amplius latera vitri percussurum; aut si clavem duo conticas, si talis aut talis nominis mentio fiat, fore ut digitis eorum excidat; duo enim hi motus levissimi sunt.