Latin
529
Bacon, Silva silvarum 529
Unproofread scanNot analysed yet
Et quamquam rebus istis fidem prorsus derogo, tamen concipio verum esse, fortem imaginationem magis valere in animata, aut quae fuerunt talia, quam prorsus inanimata; efficacioremque in leves &subtiles motus, quam vehementes &cum pondere. 958. Vulgatissimum est, cadaver in conspectu homicidae de novo per inflictum vulnus sanguinem emittere. Quidam asserunt, cadaveri apertos oculos ad praesentiam occisoris; atque ejusmodi motus extitisse aeque strangulato aut submerso, ac in eo quem vulnus exanimasset. Posset hoc justo Dei judicio tanquam miraculum adscribi, qui plerumque homicidia latere non patitur; sin ad naturalem vim revocetur, imaginationi tribuendum. 959. Membri virilis ligatio (artificio inductus languor) tempore matrimonii, qua vir impotens redditur ad coitum, frequens admodum (ut [a] audivimus) apud Santones &in Gasconia; si naturam non excedit, vim habet ex imaginatione ligantis membrum virile. Putem ego illud ab incantatione alienum esse, quia non à certis tantum personis (quales incantatores) sed à quolibet fieri potest. a] Exper. 888. Eagerimenta varia spectantia secretam virtutem Sympathiae &Antipathia.