Latin
531
Bacon, Silva silvarum 531
Unproofread scanNot analysed yet
Prisma quoque robur addit; ut &artificium Parifiense, quo specula fiunt praetexta amplis marginibus crystalli tenuis, insigniter ornata pretiosis lapidibus omnigeni coloris, quae oculis gratissima, noctu praesertim, fulgent. Picturae quoque ex pennis Indicis oblectant, jucundumque sui conspectum indulgent. Etiam limpida &amoena stagna placidissime oculos &spiritus afficiunt, refocillantque, praesertim ubi radii Solis nubibus obductis, non penitus interclusi emicant; aut splendente Luna. 961. Variae globulorum species sunt roborandis spiritibus accommodae, serviuntque tribus potissimum intentionibus; refrigerantes, corroborantes, &aperientes. Ad refrigerandum faciunt illae ex margaritis aut corallio vulgari; quod notant pallescere si male habet qui gestat. Neque dissentio, quin alioquin intemperies caloris perdat corallii colorem nativum. Commendo globulos vel laminas lapidis lazuli, aut ex nitro solo, aut quibusdam cardiacis admixtis. 962. Ad corroborationem selige corpora astringentia sine manifesto frigore. Suaserim adhiberi globulos succini vel electri. quae astringentior; &tamen unctuosa est sine frigore; &gestantes dicitur reddere pinguiores. Probaverim &globulos ex cornu cervi, ebore, &quae similem vim habent; itiDddbGogZ 2 itidem ex malo aurantio, ligno aloës, maceratis prius in aqua rosacea, deinde siccatis.