Latin
530
Bacon, Silva silvarum 530
Unproofread scanNot analysed yet
960. Multa in spiritus humanos agunt ex Sympathiae &Antipathiae viribus. Vetus &nniversaliter recepta opinio est, lapides pretiosos in ornatu haberi solitos pollere facultatibus suspiciendis, &referri ad illos effecta curiosulae vanitatis. Hactenus bene, quod lapides contineant tenues spiritus, quos comprobat eorum splendor, ut per consensum in spiritus humanos operari possint, refocillando &exhilarando: quorum in hoc genere testatissima virtus, sunt adamas, sinaragdus, hyacinthus Orientalis, [a] lapis aureus qui &viridis Topazius. Sed quod referunt speciales proprietates, ex vano est, neque fidem meretur. Manifestum est, lucis primas esse partes supra omnia alia in refocillando spiritus humanos, &probabile admodum est, variato lucis splendore idem produci effectum, &majori quidem cum novitatis gratia. Atque haec una ex causis est, cur pretiosi lapides corroborent. Utile ergo fuerit laternas aut umbellas ex vitro tingere colore viridi, caeruleo, gilvo, coccineo, purpureo, &c. quibus insertae candelae noctem discutiant; aut habere vitra rotunda, non penitus colorata, sed coloribus inter crystalla sparsis, &ansata *)the Gold-Stone, the Telloro Topaze: sata ut gestentur.