Latin
535
Bacon, Silva silvarum 535
Unproofread scanNot analysed yet
spectantia varias antipathias &sympathias in usus Medicos. 972. Dicunt, exta aut pellem lupi, applicatam abdomini, curare colicum dolorem. Verum est, lupum animal esse maxime vorax, &valide digerere; atque fieri possit, ut partes ejus corroborent viscera. 973. Terriculamenta eriguntur abigendis, ne fructus &segetes depraedentur, avibus. Perhibent alii, caput lupi integrum, siccatum, &in columbario suspensum absterrere vermes, ut mustelas, martes, &c. Forte canis caput idem effecerit, cum vermibus istius generis apud nos melius canes quam lupi noti sint. 974. Exemptum animantibus quibusdam cerebrum (ubi capita assantur) &in vino sumptum, aiunt esse ex firmandae memoriae adminiculis; ut cerebrum leporum, gallinarum, damarum, &c. Et videtur proprie locum habere in animantibus meticulolis. 975. Unguenta sagis usurpari solita dicuntur fieri ex pinguedine puerorum sepulchris erutorum ex succis apii hortensis, lycoctoni &pentaphylli, admixtis farinae ex tritico optimo. Sed quantum ego concipio, medicamenta soporifera maxime huc fecerint, qualia sunt hyoscyamus, cicuta, mandragora, solanum mortiferum, tabacum, opium, crocum, frondes populi, &c. 976.