Latin
536
Bacon, Silva silvarum 536
Unproofread scanNot analysed yet
Testantur quidam, affectus bestiarum dum vegetiores sunt, indere quandam rebus inanimatis virtutem, ut pellem ovis à lupo devoratae pruritum excitare, lapidem, quem canis ira flagrans momorderit, si in pulverem redactus sumatur, choleram provocare. 977. Observatum est, diaetam mulieris gravidae esse in foetu conspicuae virtutis; ut si mater saepius cotonea edat, &semen coriandri (cujus utriusque natura est reprimere vapores ne ad caput adscendant) foetum reddi ingeniosum; contra si mater crebro cepis, fabis vescatur, aut simili nutrimento vaporibus pleno; aut vinum potumque nimis efficacem bibat, aut crebro jejunet, meditationibus indulgeat (quae omnia mittunt aut trahunt vapores ad caput) verendum ne foetus sit Lunaticus, aut labilis memoriae. Idem efficere videtur tabacum, matri saepius usuratum. 278. Naturalis magia dictat, cor simiae humano cordi applicatum corroborare illud &audaciam augere. Non negamus, simiam esse animal lepidum &audax. Simiae item cor applicatum collo aut capiti, ingenio prodesse &facere adversus Epilepsiam. Simia est animal ingeniosum &sicco cerebro, unde forte attenuatio vaporum in capite. Sed &somnia provocare dicitur. Forte cor humanum plus uverit, si non usus ejus plus adversaretur humanitati; nisi apud eos qui circumferunt reliquias Sanctorum. 979. Caro Erinacei si praeparata edatur, valde exsiccare dicitur.