Latin
54
Bacon, Silva silvarum 54
Unproofread scanNot analysed yet
Et experimen to nobis constat, quantitatem lanae laxius constrictam, &in puteum profundum demissim suspensamque trium circiter ulnarum intrutio ab aqua, per noctem tempore hiberno augescere pondere (ut bene memini) ad quintam partem. 77. Quidam ex veteribus refert, operarios nonnullos in Lydia prope Peroamum flagrante bello in cavernas se recepisse, earumque ingressu ab inimicis obstructo fame periisse. Sed longo post tempore ossa reperta sunt, &vasa eodem delata secum, aqua plena, quae aqua vulgari crassior glaciem prope referret. Notatu digna instantia condensationis &indurationis per defossionem sub terra in cavernis per longum temporis spatium, &versionis quoque (ut nobis videtur) aëris in aquam, si quaedam horum vasorum fuerint vacua. Ideo vesiculam in nive suspensam explora, &aequalem in nitro, ejusdemque magnitudinis in mercurio vivo, ac si reperias vesicas detumuisse aut contractas, certum habe aërem condensatum fuisse ex frigore horum corporum, ut fieri posset in caverna subterranea. 78. Relatum est à fide dignis, quod in India Orientali labrum aqua repletum &sine operculo constitutum ubi garyophylla servantur spatio 24. horarum exinanitum reperietur, etiam in quadam à garyophyllis distantia. Saepe autem agrestes in emptorum fraudem constituunt prope lanam recens detonsam situlas aqua repletas ut lana pondere augescat. Sed fieri possit, quod Dized by Google calor talor lanae à corpore ovis in ea relictus aut collectus ex laxo situ aqueos humores attrahat. sed illud nihil ad versionem 79.