Latin
55
Bacon, Silva silvarum 55
Unproofread scanNot analysed yet
Narratur ex fide, quod lana recens detonsa fortuito imposita vasi omphacio repleto, paulo post magnam ejus partem hausert, etiamsi vas rimis non esset patulum &clausum esset orificium. In hac instantia potanda insuper percolatio aut suctio omphacii trans lignum. Omphacium enim sponte lignum non transiisset; at videtur quod nus vaporis quadam specie penetrare debuisiet 80. Praecipue notanda causa est, quae versionem aëris in aquam promoveat, cum aër non sit densus, sed subtiliter tangibilibus corporibus mmixtus (ut partim antea dictum est) quia tangibilia corpora antipathiam habeant cum aere, &si liquidum aliquod corpus densius in vicinia habeant, illud attrahent, attractum magis condensant, &reipsa incorporant. Videmus enim spongiam, la nam, saccharum aut laneam vestem, altera pute vino aut aquae impositam altius humotem imbibere, ultraque spatium illud quo aqui aut vinum adscendit. ad oculum quoque puet, lignum, fides testudinis, similiaque coele humido intumescere, ut ostendit fidium divulso, difficilisque verticulorum circumactioneque absimilis pyxidum januarumque ex opere tabulato, apertura; quae infusionis quaedam species, infusionique in aquam par est, &lignum intumescere facit, ut videmus in cocuntibus per repletionem rimis, globorumque fissuris, si aquae imponantur. Sed haec pars experimenti, attractionem spectans, reservanda proprio titulo de attractione. 81. Versio aëris in aquam conspicitur quoque in exsudatione marmorum aliorumque lapidum &operis tabulati ante &jam humida coeli tempestate.