Latin
547
Bacon, Silva silvarum 547
Unproofread scanNot analysed yet
Ultimo, curatio in homine &bestia futura est pari successu; quod prae caeteris mihi arridet, cum facilius res tota explorari possit. Experimentum unicum spectans occultas proprietates. 999. Velim homines sciant, quamvis reprehendatur à me supina in exquirendis rerum causis negligentia; dum illae tribuuntur occultis facultatibus, &proprietatibus (remora &lethalis sopor institutae ad ulteriorem scientiam indaginis) non statuere me tamen, quin multum relinquendum sit probationi per experimenta in practica cognitionis parte, quo tam exacte non penetrat indicatio; idque non solum in specie, sed in individuo. Sic in Medicina, si curare cupis morbum regium, non sufficit dicere ne medicamentum sit refrigerans, cum deobstructionem impediat, quam morbus requirit; ne sit calidum, cum choleram exasperet, ut ad vesiculam fellis penetret, in ea enim obstructio haeret, morbi causa, &c. Sed ab experientia est recipiendum, quod pulvis chamaepitys aut similis sumptus in cerevisia morbo regio medetur. Rursum, prudens medicus non continuo idem medicamentum adhibebit aegro, sed variabit, si prius medicamentum fallat successus spem. Remedia enim morbi regii, calculi, febrium, &c.