Latin
548
Bacon, Silva silvarum 548
Unproofread scanNot analysed yet
quae alibi prosunt, alibi obsunt; secundum eam, quae intercedit medicamento cum corpore individuo, convenientiam. Experimentum unicum spectans generalem sympathiam spiritus humani. 1000. Voluptas, quam in hominibus gignit popularitas, fama, honor, submissio subjectioquesanimorum, voluntatum, affectuum (quanquam illis expetendis alius finis proponi queat) videtur res grata &indoli humanae conveniens, neque admittere ulteriorem contemplationem latius patentis consequentiae. Sed profecto attendenti occurrit profundior significatio, quasi omnes spiritus &animi humani ex uno limbo divino prodierint. Alioquin enim, quîi homo tantopere afficeretur iis, quae alii mente concipiunt aut proferunt? Optima animi temperies &constitutio expetit solide bonam famam &verum honorem; levior, popularem auram captat, &poplicolae titulo applausuque fruitur. Pejor expetit subjectionem &tyrannidem molitur, ut patet in victoribus gloria affectata cumulatissimis, &mundi turbonibus. Magis tamen id dilucescit in Archi-haereticis, cum introductio novitatis in doctrina salutis, species sit tyrannicae dominationis in intellectum &fidem humanam. Cat. Finis Centuriae Decimae &ultimae Historiae Naturalis. Excogitatum Bacono remedium Podagrae, quo spectat Exper. 60.