Latin
56
Bacon, Silva silvarum 56-2
Unproofread scanNot analysed yet
Celebritate finita, Judaeus mihi dixit: per aliquot jam dies, detinebor, quo minus vobiscum, pro solito, &ut cupio, versari possim: eo quod à Praefecto urbis, munus mihi demandatum est ut viro huic summo inservirem. Triduo post, Judaeus ad me reversus est, &dixit: bonis avibus huc advenistis; Pater enim domus Salomonis de vestra in hac urbe mora certior factus est, mihique mandavit, ut renunciem vobis, se universam societatem vestram ad conspectum suum admissurum, seorsim etiam, cum uno aliquo vestrûm, quem ad hoc deligetis, collocuturum. Cui rei diem perendinum designavit. Quoniam autem vos benedictione sua impertire, in animo habet: tempus ante-meridianum praestituit. Die &hora praefixis venimus: ego autem à sociis meis, ad privatum illud colloquium, deputatus sum. Invenimus eum cubiculo specioso, aulaeis splendentibus instructo, &tapetibus strato, absque ullo gradu ascensus ad cathedram ubi sedebat. Sedebat super solium humile, magnifice ornatum, supra caput autem habebat conopaeum, ex serico caeruleo, auro eleganter intertexto. Gonclave hominibus vacuum erat, nisi quod ab utroque latere solii, honoris ergo, stabat servus, albis vestibus indutus. Vestis ejus interior similis fuit illi, qua amictum eum vidimus in platea.