Latin
57
Bacon, Silva silvarum 57-2
Unproofread scanNot analysed yet
Sed loco Togae, indutus erat pallio, cum capa, ex panno nigro, admodum sincero, circa humeros revincto. Sub ingressum nostrum, prout edocti fueramus, inclinavimus nos submisse: cumque prope solium accessissemus, erexit se in pedes, dextram suam exuta chirotheca attollens, in modum benedicentis: nos autem singuli, simbriam Liripipii ejus, proni, exosculati sumus. Hoc facto, reliqui ex sociis meis recesserunt, ego autem solus mansi. Tunc innuit adolescentulis, ut illi quoque se subducerent, meque juxta assidere voluit, atque lingua Hispanica, ad hunc modum, exorsus est. Benedicat tibi Deus, fili mi; gemma praecipua, ex iis quas habeo, te impertiar: etenim haud gravabor, propter Dei &hominum amorem, statum verum domus Salomonis tibi revelare. Fili, ut perspicue cognoscas statum verum domus Salomonis, noc ordine procedam. Primo declarabo finem fundationis nostrae: Secundo apparatum &instrumenta, quibus ad opera instruimur: Tertio officia distincta, &functiones, quae sociis nostris assignantur: Postremo, ordinationes, &ritus, quibus utimur. Finis fundationis nostrae, est cognitio caussarum, &motuum, ac virtutum interiorum in natura, atque terminorum imperii humani prolatio, ad omne possibile.