Latin
58
Bacon, Silva silvarum 58
Unproofread scanNot analysed yet
Atque ita de mineralibus; quae primo (procul dubio) ex succis concretis proveniunt, qui postea indurescunt; &sic de porcellanis vasis, quae sunt artificiale caementum sub terra diutissime defossum. Sic quoque confectio laterum &tegularum, &vitri ex arena quadam, &radicibus fractis &alia materia. Sic exsudationes adamantum in rupibus repertorum, &crystalli qui progressu temporis indurescunt. Sic induratio electri, quod primo substantia existit molli, ut apparet ex muscis &araneis in eo inventis; pluraque alia. Sed distincte de iis agendum. 83. Quantum ad indurationem ex frigore, pauca ejus experimenta sunt. Nullum enim vehemens &intensum frigus datur in hac terrae superficie, adeo exposita radiis solaribus &coelo. Convenientissimum experimentum dabit nix &glacies, quae ut raque cum corroborentur specialiter, inque actum deducatur frigus admixto nitro &sale, aquam in glaciem convertet, idque paucis horis. Forte longiusculo tempore convertat lignum aut argillam duram in lapidem. Itaque puteo, in quo nix &glacies conservantur, impone particulam ligni aut tenacis argillae, addito salis &nitri quanto, &per menus spatium aut diutius in eo jaceat. 84. Aliud experimentum fit per aquas metallorum quae potentiali frigore praeditae sunt.