Latin
57
Bacon, Silva silvarum 57
Unproofread scanNot analysed yet
Ideo experimentum illud artificiosae conversionis aquae in glaciem (cujus alibi à nobis facta mentio) transfer ad aërem loco aquae &glaciem circa illum. Et quanquam major alteratio sit aëris in aquam conversi, quam aquae in glaciem, spes tamen adhuc est, continuo aëris usu fieri posse. Illa enim artificiosa aquae in glaciem conversio paucis horis fit, aëris haec mensium spatio aut simili, tentari posset. Experimenta varia spectantia indurationem corporum. Induratio &lapidificatio substantiarum molliorum alter est indurationis gradus, ingens alterationis in natura momentum. Effectum ejusque acceleratio digna sunt ut inquirantur. Tribus autem efficitur rationibus. Primum frigore, cujus proprietas est condensare ac constipare, ut dictum. Secundum calore; qui idem non proprie seu per se agit, sed per consequentiam. Calor enim attenuat, attenuando propellit spiritus humidioresque corporis partes, inde crassiores tangibilesque partes se contrahunt, ne detur vacuum (ut vocant) atque ita se muniant adversus vehementiam ignis quam sustinuerunt. Tertium assimilatione, quando corpus durum assimilat molle, sibi contiguum. Exempla indurationis, promiscue sumpta, varia sunt, ut generatio lapidum sub terra, qui prius erant rudis terra &argilla.