Latin
60
Bacon, Silva silvarum 60
Unproofread scanNot analysed yet
Induratio quae fit per calorem, consideranda est, qui ob exhalationem partium humidarum aut indurat corpus, ut in lateribus &tegulis, aut si vehementior sit, ipsas duriores partes liquefacit, ut in vulgari artificio vitri, &vitrificatione terrae (quod videmus in interioribus partibus fornacum, &in vitrificatione laterum &metallorum. In priori harum, quae est induratio per coctionem absque liquefactione calor hos gradus obtinet, primo indurat, secundo fragile reddit, denique in cincres redigit &calcinat. 88. Sed si cupias indurationem cum tenacitate quadam efficere, minorique fragilitate, media via eligenda est; quam Aristoteles bene notavit, sed non probavit, nempe ut corpora per tres quatuorve dies in aqua deco quantur. Oportet autem corpora sint minime penetranti aquae pervia, ut lapides &metalla. talia enim corpora si sint, quibus insinuare se possit aqua, diuturna coctio emolliet potius quam indurabit, ut probatum est in ovis, oris, &c.