Latin
61
Bacon, Silva silvarum 61
Unproofread scanNot analysed yet
Ideo molliora corpora lagenis imponenda sunt, &lagenae in aqua ebulliente uspendendae aperto orificio extra aquam, ne aqua subingredi possit. Hoc enim modo potentialis aquae calor intrabit, &quidem ejusmodi, qui corpora nequaquam fragilia aut adusta reddat, sed substantia aquae exclusa maebit. Hoc experimentum aliquando à nobis factum in fragmento lapidis caesi &stanni aquae imposito, cum tali eventu. Compertum est lapidem caesum paululum aquae attraxisse. Mollior enim &rasurae aptior evaserat, quam altera ejusdem lapidis sicci paricula. Sed stannum, aquae ingredienti impervium, candorem auxerat, propiusque argentum colore referebat, longe minus flexibile. Sic quoque lagenae fictili, ut supra collocatae, injectus est globulus argillaceus ustae magnitudinis, frustum casei, particula cretae &lapidis caesi. Ex iis argilla aequabat fere apidem duritie, caseus quoque admodum durus &haud facile scindendus: creta vero &lipis caesus multo duriora quam antea. Co lor argillae colorem laterum coctilium non restrebat, sed potius accedebat ad candorem, qulem vulgo reddit insolatio. Nota, quod onna praedicta experimenta ad luculentum &rilidum satis focum habita sint, consumptaeque aquae denuo aqua superingerebatur ttrida. Coctio autem duodecim explevit horas; neque verisimilitudine caret, quod experimentum fuisset efficacius, si coctio per duos tresve dies fuisset continuata, ut in praecedentibus à nobis dictum. 89.