Latin
FRANCISCO BACONE
Bacon, Silva silvarum 615
Unproofread scanNot analysed yet
W. RAWLEY. FRANVAvigabamus è Peruvia ubi per annum integrum commorati sumus: petebamus autem Chinam, &Iaponiam; commeatum in duodecim menses nobiscum portantes; atque per spatium quinque mensium, &lius, ventis secundis ab Ortu flantibus, licet lenioribus &remissioribus, usi sumus. Tum vero vertit se ventus, &ab Occidente, per multos dies, constanter spiravit; adeo ut progredi lente admodum possemus, atque de reditu quandoque cogitaremus. Sed tunc rursus orti sunt Austri fortes &vehementes, cum inclinatione nonnulla in Orientem; qui nos (quantum fieri potuit contra nitentes, versus Septentrionem compulerunt: quo tempore commeatus noster (etsi parce admodum eum distribuissemus penitus absumptus. Itaque, cum nos ipsos, ε βonge in medio vastissimae, per universum Orbem, aquarum eremi, positos videremus, absque commeatu, perditos nos plane putabamus &mortem propinquam expectabamus.