Latin
FRANCISCO BACONE
Bacon, Silva silvarum 617
Unproofread scanNot analysed yet
Attamen corda nostra, &voces, ad Deum in Coelis levavimus; Qui mirabilia sua in profundis monstrat; eum precantes, pro Misericordia sua, ut, quemadmodum in principio, Congregationes Aquarum mandavit, &Aridam apparere fecerat; ita nunc quoque terram nobis ostenderet, ne periremus. Contigit autem, ut die sequente, sub vesperi, intra modicam distantiam, cerneremus, Septentrionem versus, tanquam Nubes spissas: quae nobis de terra spem injecerunt, satis gnaris, tractum illum Maris Australis, penitus incognitum fuisse: atque Insulas, &Continentes, adhuc non detectas, complecti potuisse; itaque cursum, tota illa nocte, eo direximus, ubi terra se, ut conjiciebamus, ostenderat: atque illucescente die postero, manifestum fuit, id quod videramus, terram revera fuisse, depressam quidem &silvosam: quod eam magis obscuram monstraverat. Atque post sesqui-horae navigationem, Portum Tutum appulimus: Portum urbis cujusdam, non magnae quidem, sed pulchre exstructae, &quae, ex qua parte Mare spectabat, elegantiam magnam prae se tulit. Nos vero singula momenta tarda aestimantes, quibus à terra abessemus, ad littus properavimus, &ad descensum in terram nos comparavimus. Confestim autem vidimus, nonnullos ex populo urbis, cum bacillis in manibus, qui nutu &signis, nos in terram descendere prohibuerunt: absque tamen clamoribus, aut terocia. Unde, haud parum contristati, quid faciendum esset, apud nos deliberamus.