Latin
69
Bacon, Silva silvarum 69
Unproofread scanNot analysed yet
Neque minus inter se differunt quam densae &tangibiles partes, omnibusque tangibilibus corporibus insunt plus minusve, &plerumque nunquam cessant. Ab his eorumque motibus praecipue procedunt arefactio, colliquatio, concoctio, maturatio, putrefactio, vivificatio, &praecipua naturae effecta. Ut enim in Sapientia Veterum illos descripsimus in fabula Proserpinae, in regimine infernali paucos Plutonis actus comperies, plurimos Proserpinae; cum tangibiles corporis partes stupidae sint, &spiritus omnia efficiant. Ad differentias tangibilium in corporibus partium industria Chymicorum nonnihil lucis contulit, dum separationibus suis discernunt oleosas, crudas, puras, impuras, tenues, crassas &similes partes. Medici in cognitione illa acquiescunt, nempe herbas &faeces, diversis constare partibus; ut quod opium habeat partem stupefactivam &calefactivam, quarum prior somnum conciliet, posterior eliciat sudorem. Rhabarbarum purgantibus &astringentibus partibus constare; sed plenior inquisitio negligenter admodum &tenuiter habita est. Quantum ad subtiliores differentias partium minutarum, earumque posituram in corporibus (quae magnos edunt effectus) prorsus non notatae, &motus minutarum in corporibus partium, qui tantum valent, non observati sunt, quia sunt invisibiles, &in oculos non incurrunt, sed experientia deprehendendi sunt.