Latin
70
Bacon, Silva silvarum 70
Unproofread scanNot analysed yet
Ut bene Democritus, cum carperetur quod assereret mundum constare ex tam pusillis atomis qui in sole conspiciuntur; Atomus (inquit) necessitate rationis &experientiae esse convincitur; atomum enim nemo unquam vidit. Ideoque tumultus in partibus solidorum corporum, quando illa comprimuntur (unde omnis corporum per aërem fuga, &causa aliorum motuum mechanicorum, ut partim ante dictum est, &pertractabitur suo loco) nequaquam visui patet. Ignorantia tamen illius rei &indiligens ac superficiaria inquisitio obstabit quo minus discernas, multoque minus producas numerum motuum mechanicorum. Rursus, quantum ad motus corporales intra corporum compagem, unde effecta (ante nobis memorata) inter spiritus &tangibiles partes peraguntur (quales sunt arefactio, colliquatio, concoctio, maturatio) nondum plene tractati sunt; sed tantum facultatum, naturarum, actionum, &passionum nominibus, similibusque Logicae vocabulis, expressi exstant. Experimentum unicum spectans efficaciam ignis, 99. Certum est, calorem omnium facultatum praecipuam existere, tam in fabrica naturae, quam operibus artis. Illud quoque liquet, effecta caloris promoveri maxime, cum in corpora vim suam exerit sine dissipatione aut detrimento materiae, quod rationes confundit.