Latin
71
Bacon, Silva silvarum 71
Unproofread scanNot analysed yet
Ideoque verum est, efficaciam ignis optime posse percipi in destillationibus, quae perficiuntur clausis vasis &receptaculis. Sed altior tamen quidam gradus est: quanquam enim destillationes corpora conservent in cellis &claustris ne dispergantur, tamen spatium concedunt corporibus ut in vapores mutentur, reciproceque abeant in liquores, &separentur à se mutuo; ut natura solet exspatiaF1, quanquam libertate plena non fruatur. quo fit ut verae &ultimae operationes caloris non obtineantur. Sed si corpora calore alterari possint, &tamen talem reciprocationem rarefactionis, condensationis, &separationis non admittant, verosimile est hunc Proteum materiae tanquam manicis comprehensum, se conversurum in varias metamorphoses. Sume igitur vas quadratum ferreum, forma cubi, quod latera crassa &solida habeat. In eo statuas cubum ex ligno, qui impleat ipsum arctissime, &operculum habeat ferreum aeque validum ac latera, lutoque obturet uF more Chymicorum. Imponas tum vas arderatibus carbonibus; probe accensum pauculas per horas conserves.