Latin
73
Bacon, Silva silvarum 73
Unproofread scanNot analysed yet
Nihil certius in natura, quam fieri non posse ut corpus aliquod penitus in nihilum redigatur: sed ut Omnipotentiae Dei opus fuit, aliquid ex nihilo creare, sic quoque omnipotentiae est prorsus, disperdere. Ideoque bene dictum est ab obscuro quodam scriptore inter Chymistas, non aliam esse rationem miras corporum transmutationes producendi quam si omnibus modis urgeatur &tentetur redactio in nihilum. Ingens hic secretum ut praeservetur corpus à mutatione. Si enim prohibere possis ne in aërem vertantur, quia nullus aër intrare possit; nec in corpora adjacentia transmeent, quoniam prorsus heterogeneasunt; nec in se circulum conficiant: nunquam mutabuntur, etiamsi ex natura sua maxime peritura &mutabilia. Videmus enim quomodo muscae aut araneae sepulchrum in clectro nanciscantur perennius quam cadaveri Regio conservationes praestent ex balsamo. Idem sentio de corporibus Mercurio impositis. positis. Sed tum illa oportet esse tenuia, ut folia, &particula chartae aut membranae. Si enim majori sint crassitie, proprio in corpore alterabuntur, etiamsi non consumantur. Sed de his plura in titulo de conservatione corporum. Finis primae Centuriae Naturalis Historiae.