Latin
FRANCISCI BACONI
Bacon, Silva silvarum 74
Unproofread scanNot analysed yet
FRANCISCI BACONI DE VERULAMIO HISTORIAE NATURALIS CENTURIA SECUNDA. Experimenta varia spectantia Musicam. Arie hactenus, neque infeliciter, praxis o Musica exculta est; Theoria vero, praecipue quae Practicae causas continet, admodum perfunctorie habita: reducta enim est in myMsticas quasdam subtilitates, quarum nec usus nec veritas constat. Itaque pro more nostro contemplativam cum activa parte jungemus. 101. Omnes soni aut Musici sunt, quos tonos vocamus, unde harmonia componitur; atque hi aequales semper, ut cantus, soni tam instrumentales quam vocales, &illi tintinnabulorum, &c.