Latin
74
Bacon, Silva silvarum 74-2
Unproofread scanNot analysed yet
Vina habemus ex uvis: potus item ex aliis succis fructuum, decoctionibus granorum &radicum &mixturis mellis, sacchari, mannae, fructuum multorum (sicut in uvis faciunt) passorum, etiam ex lachrymis arborum, &medullis atundinum. Potus autem isti sunt aetatum diversarum, nonnulli usque ad annum quadragesimum servati. Habemus etiam potus medicatos ex infusionibus &mixturis diversarum radicum, herbarum, aromatum, quin &additis quandoque carnibus, ovis, lacticiniis, &aliis esculentis, ex quibus nonnulli sunt instar cibi &potus conjunctim, adeo ut complures, praesertim aetate decrepita, ex illis solis vivant, cum exiguo, aut nullo usu cibi. aut panis. Atque ante omnia contendimus, ut potus tenuissimarum partium conficiamus quo facilius in corpus se insinuent, sed absque omni mordacitate, acrimonia, aut corrosione: adeo ut nonnulli eorum, super dorsum manus impositi. post exiguam moram, insenbiliter ferme ad palmam penetrabunt; qui taizod by men, linguam, aut palatum, non mordebunt. Habemus etiam aquas quas ita maturamus, ut nutritivae plane fiant, &in potus excellentes evadant; unde complures alio potu uti nolint.