Latin
73
Bacon, Silva silvarum 73-2
Unproofread scanNot analysed yet
Procuramus etiam mixturas &copulationes animalium diversarum specierum, quae novas species produxerunt, neque tamen eas steriles, prout communis fert opinio. Insuper complura genera serpentum, vermium, muscarum, piscium, ex putrefactione producimus, quorum nonnullae in perfectas species maturantur, sicut aves, aut bestiae, uut alii pisces: &sexu discriminantur, &generant. Neque tamen casu hoc facimus, sed satis novimus, ex quali materia, quale animal sit producibile. Habemus etiam piscinas particulares, ubi similia experimur in piscibus, quae prius de bestiis &avibus diximus. Habemus etiam loca propria, ad generationem ejusmodi vermium &muscarum quae vobis incognitae, &inprimis utiles sunt: qua les sunt apud vos bombyces, &apes. Non te remorabor, commemorando quales habemus domus, pro conficiendis, vino sicera, cerevisia, &aliis potibus, aut pro panibus omnimodis conficiendis: aut culinas, in quibus conficiuntur &praeparantur jura, cibi rari &inusitati, ad effectus speciales.