Latin
FRANCISCI BACONI
Bacon, Silva silvarum 76
Unproofread scanNot analysed yet
Aër subjectum soni in iis, quos ut tonos non esse, ita omnes inaequales supra diximus, videtur magnam admittere varietatem, ut animalium, similiterque quorundam hominum voces docent, quorum singulos ex vocibus dignoscere licet, atque in literarum conjugationibus animadvertere est, unde articulati soni, omnium maxime varii. In sonis vero, qui toni dicti, semperque aequales, aër tot modis variari nequit, sed unam eandemque figuram subire cogitur, magnitudine tantum &exilitate distinctam. Sic &figuras ex lineis obliquis, rectis, in infinitum variare possumus, sicubi detur inaequalitas. Circuli autem, cubi, trianguli aequilaterales (quae figurae omnes aequalibus lineis constant) tantum secundum majus &minus differre possunt. 104. Notatu dignum (eoque magis, ne quis numero octonario peculiarem vim adscribat qua diapason produceretur) hanc octavi computationem cuilibet alteri praelatam esse, cum justa computatio semper partitionem in aequas partes recipere debeat. Jam vero in ascensu octavae (in tonis) duae bemolles aut seminotae intercedunt; nam si aequaliter in tonos dividas, octava solum septem integris &aequalibus notis constat; quae subdivisae in seminotas (uti occurrit in [a] deprimendis testudinis fidibus) numerum decimum tertium efficiunt. 105. Verum tamen est, quod ordinarie in ascensu &descensu vocis humanae (ubi neutiquam tonos integris notis aut seminotis mensuramus, quae aequalis mensura vocatur) occurrant duae bemolles; ut dictum inter unisonum &diapasonta. Atque haec à natura varietas est.