Latin
FRANCISCI BACONI
Bacon, Silva silvarum 75
Unproofread scanNot analysed yet
aut non musici, qui inaequales semper, ut voces loquentium, omnes susurri, voces bestiarum &avium, (exceptis quae canunt) omnes soni ex percussis lapidibus, lignis, membranis, pellibus, (ut in tympanis) &infiniti alii. 102. Soni, qui tonos constituunt, ab ejusmodi gignuntur corporibus, quae partibus &poris aequalibus constant, ut &ipsi soni aequales sunt. Tales producit metallorum percussio, ut in campanis; aut vitrorum, impacto in ea talitro; aëris, ut in hominum canentium vocibus, tibiis, fistulis, organis, &instrumentis Musicis, &c. aquae, ut in tibiis philomelam imitantibus organorum portatilium, aut grandiorum, &aliis hydraulicis, apud veteres in usu, &à Nerone in magno pretio habitis, nunc per desuetudinem incognitis. Si quis existimet, fides plectri &instrumenti minime aequalia corpora esse, &tamen sonos edere, errat. Sonus enim non producitur inter plectrum &chordam, sed inter chordam &aërem, ut nec inter digitum aut calamum &chordam in aliis instrumentis fieri solet. Tres tantum percussiones revera tonos producunt, metallorum (sub quibus vitra &similia comprehendo) aëris, &aquae. 103. Diapason aut octava in Musica, suavissimum gignit concentum, adeo ut vere sit unisona; quod in testudine apparet instructa fidibus gravioris soni, duabus fidibus simul junctis, octava distantibus, &unum tantummodo sonum efficientibus. &quaelibet nota octava in assensu (ut ab octava ad decimam quintam, à decima quinta ad vigesimam secundam &porro in infinitum) scalae solum sunt diapasontis. causa latet, &à nemine unquam data, exactiorem meretur investigationem.