Latin
77
Bacon, Silva silvarum 77-2
Unproofread scanNot analysed yet
Sed ante omnia calores ministramus, ad imitationem caloris Solis, &coelestium, qui pertranseunt inaequalitates multiplices, &veluti orbes, progressus &periodos, per quas opera mirabilia educimus, nec non habemus imitationes caloris fimorum, &ventrium animalium, atque sanguinis &corporum ipsorum: foenorum, &herbarum dum humidae sunt congestarum &conclusarum: calcium vivarum, &rerum aliarum. Item habemus instrumenta, quae calorem excitant, per motum tantum: atque insuper loca ad insolasiones fortes. &rursus loca subterranea, quae vel natura, vel arte, calores excitant. Hos calores diversos exhibemus, prout natura operationis, quam designamus, postulat. Habemus etiam domus perspectivas, ubi experimenta exhibemus omnium quoque colorum; atque ex corporibus diaphanis &incoloratis, repraesentamus colores singulos: non in forma iridum gliscentes, (ut fit in gemmis, &prismatibus,) sed per se, simplices, &constantes. Praeterea exhibemus omnem radiorum multiplicationem, adeo ut lumen ejaculemur, ad distantias magnas; illique eam virtutem &fortitudinem indimus, ut per hujusmodi lumen, cerni possint lineae &puncta tenuissima.