Latin
78
Bacon, Silva silvarum 78-2
Unproofread scanNot analysed yet
Exhibemus omne genus luminum tinctorum, &coloratorum, atque omnes elusiones &deceptiones visus, in figuris, magnitudinibus, motibus, coloribus; omnes demonstrationes umbrarum, &imaginum in aëre volitantium. Invenimus quoque media complura, apud vos ignota luminis originalis producendi, ex diversis corporibus. Rursus, artificia invenimus, per quae objecta valde remota, in oculos incurrant, veluti, in Coelo, &aliis locis remotis. Imo etiam quae prope sunt tanquam ex longinquo ostendimus, &quae ex longinquo tanquam prope, fictas ad libitum exhibentes distantias. Praeterea habemus oculorum adminicula, quae bisoculis vestris, &speculis, usu longe praestant. Habemus etiam artificia, &perspicilla, quibus corpora minuta &pusilla, distincte &perfecte cernimus; veluti membra, &colores, muscarum exiguarum, &vermium; grana &glacies in gemmis alias non visibiles; plurima in urinis, &sanguine alias item non visibilia. Porro exhibemus artificiales irides, halones, circulos, vibrationes &trepidationes luminis. Denique exhibemus omnes modos reflexionis, refractionis, &conduplicationis objectorum. Habemus etiam gemmas omnium generum, multasque earum pulcherrimas, &vobis incognitas: item crystalla, &vitra diversorum generum, inter ea autem quaedam ex metallis vitrificatis &nonnullis materiis aliis, praeter eas, ex quibus apud nos vitra conficiuntur. Tum complura etiam fossilia, quae vos non habetis. Magnetes item virtutis prodigiosae, &lapides alios raros, tam naturales, quam artificiales. Habemus etiam domos sonorum, ubi experimur &demonstramus sonos omnes, eorumque generationes. Habemus harmonias, quae apud vos in usu non sunt, miscentes non tantum beta illud acutum &molle, ut vos, sed quadrantes sonorum, &sonos tremulos aliquos dulcissimos. Habemus instrumenta musica, quae vobis nondum innotuerunt, aliqua eorum melodiam exhibentia suaviorem, quam vestra Campanas quoque &tintinnabula soni jucundissimi.