Latin
80
Bacon, Silva silvarum 80-2
Unproofread scanNot analysed yet
Vina ibi conficimus jucundissima, lacticinia, jura, salsamenta, &acetaria, grata certe ad gustum, &vobis minime in usu. Habemus etiam domus Machinarum, ubi praesto sunt machinae, &organa, ad omnia genera motuum. Ibi tentamus celeriores educere motus, quam apud vos ullos habetis, sive ex sclopetis vestris minoribus, sive alia quacunque machina. Tentamus item motus reddere faciliores, &intensiores, eos multiplicando per rotas, &modos alios. Tum motus educimus fortiores &potentiores, quam vos habetis, in majoribus vestris bombardis, &basiliscis quibuscunque. Exhibemus tormenta bellica, &machinas, omnis generis; novas mixturas Digitzed b GoogE pulveris pyrii: ignes Graecos in aqua ardentes, &inextinguibiles: ignes missiles in omni varietate, tam ad voluptatem, quam ad usum. Imitamur ibi avium volatus, gradus quosdam habemus, &commoditates vecturae per aërem, instar animalium alatorum. Naves habemus, &scaphas, quae subter aquas navigare possint, &pelagi furores melius perferre: cingula etiam ad natandum, &suffulcimenta. Habemus horolngia complura exquisita, &alios motus aëris, &aquarum, in orbem, &per vices, revertentes, item motus nonnullos perpetuos.